- PANUCLA
- PANUCLAin plur. Panuclae, Isidoro l. 19. c. 29. dictae, quod ex iis panni texantar: ipsae enmim discurrunt per telam: Vox textoria. Primum enim in tela contexenda, telae pedes erigere et iugum iis fuit imponere, quod Ovid l. 6. Met. v. 55. telam iugo iungere dixit: Deinde stamina telae vel iugo telae adnectere, quod idem telam stamine intendere v. 54. dixit, et stamen telâ suspendere. Constitutô stamine sequebatur staminis cum subtemine connexus, Graecis σύνδεσις ςτήμονος. Theophylacto Hist. l. 11. i. e. συςτρέφειν τὴν χρόκην τῷ ςτήμονι, aliis unô verbô καιρῶσαι, item κροκῶσαι. Hinc κροκωτὸς vestis, quae plus subteminis, quam staminis, haberet; tales enim molliores et delicatiores: contra ςτημόνιοι, multô stamine, adeoque densae et pingues. Κροκωτὸν Scholiastes Aristophanis interpretatur, ἀπὸ πήνης ἔνδυμἀ πήνη namque idem cum κρόκη, et πηνίξειν cum κροκῶσαι. Unde πηνίον, radius textorius tramâ involutus. Epigr. Graec.——— ——— Καὶ τὰ τροχαῖαΠανία.Panuclium et Panucellium Latinis: Nam a πήνη, Doric. πάνα, Panucula et Panucla, tramae involverum, et Panucella, a quo Panucellium, ut a Panucla, Panuclium. Hesych. Πηνίον, πανούκλιον ἢ ἄτρακτος εἰς ὃν ἑιλεῖται ἡ κρόκη. Est autem idem Graecis τὸ πῆνος, et πήνη et πηνίον, glomus scil. subteminis, radio textorio involutus: a πῆνος Doric. πᾶνος, Latine panus, et diminutiv.Panucula et Panucla. Nonius, Panus tramae involucrum, quem diminutive Panuclam appellamus. A cuius tumoris, quem efficit ita circumvoluta trama, similitudine, tumorem quoque inguinum et omnem in corpore tumorem, appellârunt panum et panuclam, ut videre est apud Alex. Trallianum: cum Panus proprie sit subteminis glomus. Unde χρυσόπηνοι, vestes aureis filis; vel aureô subtemine textae, apud Hesychium. In vestibus enim aurô textis semnper subtemen ex auro fuit, neque, cum vestibus aurum dicitur intexi, id aliter capi potest, quam de subtemine, quod proprie inseri, et immitti et intexi stamini, dicitur. O vid. loc. cit. v. 55.———— Stamen secernit arundo,Inseritur medium radiis subtemen acutis,Quod digiti expediunt.Et paulo post v. 68.Illic et lentum filis immittitur aurum.Hesiodus, in Ἔργ.. v. 536. κρόκην εν τῷ ςτήμονι μηρύσαςθαι, subtemen stamini inducere, vel intra stamen ducere, ut idem Ovid. loquitur. Graeci tamen recentiores πήνην non pro subtemine, sed pro serico usurpârunt: quemadmodum et μέταζαν, quae filum vel subtemen quodvis denotat, de serico tantum posteriores acce, pêre. Paulus Silentiarius εν ἐκφράσει τῆς μεγάλης Ἐκκλησ.——— ——— Πάντα δε πήνηςΝήματι, χρυσοπόρων τε μίτων ποικίλλεται αἲγλις̔.Ubi πήνης νήματα, stamina sericea vocat: et χρυσοπόρους μίτους, aurea fila vel auri subtemen. Graecis enim νῆμα proprie stamen, et subtemen μίτος: Latinis licium. Unde licia telaeaddere; licia in tela suspendere; adnectere licia telis: ubi licia sunt stamina καὶ τὰ νήματα, subtemen vero μίτον lubentius appellant. Hinc πολύμιτα, quae de subtemine versicolore fiunt: varietas namqueilla filorum in polymitis de subtemine fit. Sic Latine fila de subtemine, quae tamen non raro confunduntur, ut apud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 8. vestis subtemine sericô, aureis filis insignier, vide Salmas. ad loc. Cum vero in Gloss. Aelfrici c. de Vestib. Panucla exponitur vestis consuta, Somnerus Pannutia censet repon endum, qpud Car. du Fresne. Vide quoque Meursium in Παυοῦκλα.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.